OCELLATI seu OCELLI

OCELLATI seu OCELLI
OCELLATI seu OCELLI
littorales lapilli oculi specienitentes, Veterib. dicti sunt, cuiusmodi ocellatis nucibusque ludere consuevisse Augustum, Suetonius memorat c. 83. ubi Casaubon. consuetas olim pueris puellisque has lusiones notat, et Graecis καλολαΐγτας appellari hos globulos (quos tamen eburneos quoque et ex alia materia fieri solitos addit) docet. Ovid. Met. l. 10. v. 260.
----- ----- modo grata puellis.
Munera fert illi conchas, teretesque lapillos etc.
Meminit huiusmodilapillorum quoque Plin. l. 37. c. 8. ubi de Callaide, Utrobique autem in rupibus inviis, ac gelatis oculi figura extuberans leviterque adhaerens. Est et gemma, quae vocabatur Beli oculus. Idem Plin. l. 37. c. 10. Beli oculus albicans pupillam cingit nigram, e medio aureo fulgorelucentem. Haec propter speciem sacratissimo Assyriorum Deo dicatur, etc. Iidem Nympharum oculi Graecis dicti sunt, et lumina, cuiusmodi lapillorum Caligula cum mgnam vim in
Oceani littore a militibus armatis legi iuffisset, armatus et ipse, finxit, non ex hominibus, sed ex caelestibus spolia cepisse, ut Victor. c. 3. habet. Qua de re sic Sueton. in Calig. c. 46. Postremo quasi perpetuaturus belium, directâ acie in littore Oceani ac blalistis machinisque dispositis nemine gnaro et opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent,m galeasque et sinus replerent, imperavit. Spolia Oceani vocans, Capitolio Palatioque debita. Ubi conchas tantum memorat, Victor vero addidit umbilicos, h. e. teretes lapillos, ad instar umbilici, quos pariter cum conchis Cicero l. 2. de Orat. et Val. Max. l. 8. c. 8. iunxêre. VIde supra, ubi de Nympharum Ocellis, infra voce Umbilicus, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 704. et 705.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • UMBILICUS — quoe iliorum umbo, Isidor. ad libros a Romanis translatus est. Libris enim materiam coretx olim, papyrus, carbasus, ovilla tergora, lintei, plumbum, et alia suppeditârunt, ut cuilibet animadvertere promptum est. Vide supra. Iidem quod circum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NYMPHARUM Oculi — seu Lumina, Graecis littorales calculi dicuntur, qui Latinis ocelli vel ocellati, utpote ocult specie nit entes. Victor c. 3. de Caligula: Neque secus contractis ad unum legionibus, specie in Germaniam transgrediendi, conchas umbilicosque in ora… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”